PECTEN

PECTEN
I.
PECTEN
enis, apud Cyrillum in Glossario, πλὴκτρον, Latine quoque plectrum est: a significatione alterius inflexione hac distinctum. Quam tamen Auctores non observant. Virgilius de Orpheo, l. 6. Aen. v. 645.
Non non Threicius longa cum veste Sacerdos
Obloquitur numeris septem discrimina vocum;
Iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburnô.
De eodem Statius Thebaid. l. 5. v. 341.
Mitior et senibus cycnis, et pectine Phoebi.
Maximanus in Elegiis,
Nunc niveis digitis, nunc pulsans pectine chordas,
Vide quoque Val. Flaccum l. 3. v. 160. 541. Alios: plura vero infra in voce Plectrum.
II.
PECTEN
inter Ornatricum olim instrumenta. Ciaudian. de Nupt. Honor. et Mariae, v. 99.
Caesariem tunc sorte Venus subnixa corusco
Fingebat solio: dextrâ laevaque sorores
Stabant Idaliae: Largos haec nectaris imbres
Irrigat, haec morsu numerosi dentis eburno
Multifidum discrimen arat: sed tertia retro
Dat varios nexus etc.
Ubi Ornatricum altera caesariem Veneris nectareirrigat, hinc Psecas vulgô dicta: altera Pectine utitur: quem idem Poeta Eunucho tribuit, in Eutropium l. 1. v. 105.
—— Eous Rector Consulque futurus
Pectebat Dominae crines.
Appuleius in praeconio capilli, Metam. l. 8. Vel nunc guttis arabitis inunctus et Pectinis arguti dente tenui discriminatus. A calamistro differt, hoc enim immoderatum comae cultum, Pecten laudabilem, arguit. Unde Theodorus Marcilius ia Commonitoriis suis in Laur. Ramiresii hypomnemata, Triplex, inquit, capillorum genus, flexi ad Paectinem, sive pexi; flexi calamistris et turbati: Primum genus elegantiae, alterum mollitiei, tertium sine elegantia ac venustate. Et Ovid. Fastor. l. 1. v. 405.
Naiades, effusis aliae sine pectinis usu,
Pars aderant positis arte manuque comis.
Laudat Pectinem in Hadriano Spartian. c. 26. staturâ procerus, formâ comtus, flexô ad Pectinem capillô. Interdum tamen et mollitiei argumentum inde desumptum, quod quis se pexum ostentâsset: de Catilinae sociis M. Tullius Orat. 2. in illum, c. 10. Hi sunt, inquit, quos pexô capillô nitidos videtis: Et talem inducit Cupidinem Moschus, in signis Poeta Bucolicus, Phocylidesque referente Iuniô de Coma. c. 8. Horatius de Paride l. 1. od. 15. v. 13.
Nequiquam Veneris Praesidiô ferox
Pectes caesariem.
Quod diebus inprimis festis assolebat. A. Persius Sat. 1. v. 15. 16.
—— — Pexusque togaque recenti
Et natalitia tandem cum sardonyche albus.
Tibullus l. 2. Eleg. 5. v. 26.
Sed nitidus, pulcherque veni, nunc indue vestem
Sepositam, longas nunc bene pecte comas etc.
Vide Thom. Dempster. m Iob. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 35. Veneri Pectinem mulieres decalvatae consecrârunt. Georg. Codinus Constantinop. Τῇ Α᾿φροδίτῃ τὸ ἄγαλμα πλάττουσι κτένα φέρον. Ε᾿πειδὴ συνέβη τᾶις τῶ Π῾ωμάιων γυναιζὶ κνήφην λοιμώδη γενέςθαι, καὶ ζυρουμένων πασῶν γεγόνασιν αὐταῖς οἱ κτένες ἀχρεῖοι, vide quoque Suidam in voce Α᾿φροδίτη. Fuêre autem Pectines ex ebore, unde numerosi dentis eburnum morsum, dixit supra Claudian. sed plerumque e buxo, ut docet Martial. ubi de Pectine, calvum alloquente, ludit l. 14. Epigr. 25.
Quid faciet nullos hic inventura capillos,
Multifidô buxus qui tibi dente datur.
Ioh. Laurentius IC. in Phaedrum fab. 7. l. 5. ad v. 1.
Invenit calvus forte in trivio Pectinem etc.
Nec hominum solum, verum et statuarum aliquando capilli pecti solebant, Iunonis inprimis, cui, quod munditiei et ornatus curam haberet, crines additi et curiosâ superstitione dispositi fuêre: Sed et Minervae, teste Augustinô de Civ. Deil. 6. c. 10. Sunt quae Iunoni et Minervae capillos disponunt. Hinc Prudentius in Symmachum l. 2. de Victoria,
—— —— Non pexo crine Virago,
Aut nudo suspensa pede ———
Et de Idolis in genere Lipsius, ex Tertulliano, Quiin Idolis comendie et ornandis et ad singulas horas salutandis adulantur. curationem facere dicuntur. Quia enim Deos, utpote pulchritudinis studiosos et perpetuos, comam lavare caris sibi amnibus fingebant Poetae; ad eius lotionis aemulationem balnea, simulacris instituta sunt, uti de Lutris Palladis, docet Elegia Callimachi: eique rei pecten etiam adhibebatur, quo alludit Papinius Thebaid. l. 2. v. 723. de Pallade,
——— seu tu Libyco Tritone repexas
Lota comas etc.
Vide quoque infra Plynteria, uti de Petinibus ferreis, inter Martyrum tormenta infra aliquid voce Taeda. Tandem et ad vestes, vox translata, pexaeque vestes Plinio l. 8. c. 48. dictae sunt, in quibus ob villorum densitatem nec stamen nec trama appareret: quales omnes fuêre vestes recentes: sed hac de re vide infra in voce, Pexa, ut et aliquid supra in voce Pauperes. Addam saltem, inter ministeria sacra Ecclesiae Romanae pectmem quoque, quo scil. Sacerdotes ac Clerici, antequam in Ecclesiam procederent, crines pecterent, occurrere, uti ex Testam. Riculfi episcopi Helenensis a. C. 915. et Monastico Angl. observatum Car. du Fresne Glossario: ubi et pectinariorum meminit ex libro Ord. S. Victoris Paris. Ms.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Pecten — Pecten …   Wikipédia en Français

  • Pecten — Saltar a navegación, búsqueda El pecten o peine ocular es una estructura con apariencia de peine de vasos sanguíneos pertenecientes al coroides en el ojo de un ave. No es sensorial y es una estructura pigmentada que se proyecta dentro del humor… …   Wikipedia Español

  • pecten — [ pɛktɛn ] n. m. • 1710; mot lat. ♦ Zool. Mollusque (lamellibranches) appelé couramment peigne. La coquille Saint Jacques est un pecten. ● pecten nom masculin (latin pecten, inis, peigne) Nom générique du peigne, ou coquille Saint Jacques. pecten …   Encyclopédie Universelle

  • Pecten — is Latin for comb, and can refer to:*Pecten oculi a structure in the bird retina which contains most of the vasculature *Various pectineal lines in anatomy *Pecten (Arachnid), a respiratory structure * Pecten (bivalve) , a genus of scallops which …   Wikipedia

  • Pecten — Pec ten, n. [L. pecten, inis, a comb, a kind of shellfish. See {Pectinate}.] 1. (Anat.) (a) A vascular pigmented membrane projecting into the vitreous humor within the globe of the eye in birds, and in many reptiles and fishes; also called… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • pecten — pectén s. m., pl. pecténi Trimis de siveco, 10.08.2004. Sursa: Dicţionar ortografic  PECTÉN s.m. (zool.) Moluscă bivalvă comestibilă. [< fr. pecten]. Trimis de LauraGellner, 13.07.2005. Sursa: DN …   Dicționar Român

  • Pecten — (lat.), 1) Kamm; 2) das Schambein u. dessen Gegend; 3) Gattung der Austern, s.d. 1); 4) so v.w. Kammmuscheln …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Pecten — (lat.), Kamm, blutgefäßreicher Fortsatz der Aderhaut im Glaskörper des Auges bei Fischen, Reptilien und Vögeln; auch Gattungsname einer Muschel (Kammuschel); Pectinidae, Familie der Kammuscheln (s. d.) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Pecten — Pecten, lat., Kamm; Schambein; Kammmuschel; Pectineen, Gattung Blattkorallen …   Herders Conversations-Lexikon

  • pectén — 1. surco que se extiende lateralmente desde el tubérculo púbico, en el cual se inserta la porción pectínea del ligamento inguinal. 2. membrana aplanada vascular que se extiende desde el disco …   Diccionario médico

  • pécten — s. m. [Anatomia] Osso do púbis. • [Brasil] Plural: péctenes ou pectens. • [Portugal] Plural: péctenes …   Dicionário da Língua Portuguesa

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”